- CARDINES
- I.CARDINESdicuntur duae caeli partes immobiles sibi mutuo oppositae, quarum altera est ad Septentrionem, altera ad Austrum, Graeci Πόλους vocant. Saepe tamen Cosmogtaphi Cardinum nomine quatuor praecipuas Caeli regiones intelligunt, Ortum, Occasum, Septentrionem, et Meridiem. Lucan. l. 4. v. 72.---- Summus OlympiCardo tenet Tethyn. -----Ovid. l. 2. Pont. El. 10. v. 45.---- Cum sim sub cardine mundi,Qui semper liquidis altior exstat aquis.Stat. l. 1. Theb. v. 156.---- Quid si peteretur crimine tantô,Limes uterque poli, quem sol emissus EoôCardine, quem portu vergens prospectat Iberô?II.CARDINESin Theatris, quid fuerint, indigitat Tertullian. de Spectac. Quid quod et coetera congruunt. Nam et apud spectaculae et in via statur. Vias enim vocant cardines balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum. Cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs. Nempe cunei spatia erant, in quibus subsellia componebantur; viis per ambitum et in descensu invicem distinguebantur, per ambitum viae cardines dictae. Quod inter eas vias et cardines esset comprehensum, Cuneum vocabant. Balthea praecinctiones erant. Et quidem uti limites, in Circi porticibus, viae inter sedilium ordines, sic cardines in theatro, qui separabant praecinctiones: Hôc tamen discrimine, quod viae in Theatro multis versuris cuneos intersecarent, hinc Cardines appellatae; Limites vero in Circo versuras non facerent, sed perpetui ac rectâ serie currerent. Ob quam multifidam viarum in Theatro sectionem, ecuneis elabi ac refugere eum, cui iunctus esse nolles, facile fuit: in Circi sedilibus non item. Unde Ovidius, cum Corinnae forte sedem in subselliis Circi proximam occupâsser, illaque sermonibus eius inquietata discedere vellet, inquit, l. 3. Amor. El.2. v. 19.Quid frustra resugis, cogit nos linea iungi:Longus videl. hic limes et sedilium ordo totus undique occupatus, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 919. Vox ab Agrimensoribus petita: Illi enim, in Coloniis deducendis, et agris publice viritim dividundis, lineam ducebant ab ortu Aequinoctiali ad Occasum Aequinoctialem huncque limitem, qui ita secabat agrum, Decumanum voeabant. Deinde aliam lineam per mediam eam decussatim ac normaliter in rectum eicientes, a Septentrione ad Austrum descendebant, eumque limitem Kardinem appellabant, praeter quem Cardines quoque dicebantur minores limites Cardim maximo paralleli: uti pluribus videre est apud eundem p. 674. et seqq. Vide quoque infra ubi de Metatoribus castrorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.